ATINA hodie ATINO

ATINA hodie ATINO
ATINA, hodie ATINO
civitas vetus Campaniae. Virg. Aen. l. 7. v. 630.
---- Atina potens, Tiburque superbum.
Martial. l. 10. Epigr. 92.
Mari, quietae cultor et comes vitae,
Quo cive prisca gloriatur Atina.
Sil. Ital. l. 8. v. 398.
---- Nec monte mvoso
Descendens Atina aberat.
Populi Atinates. Servius in Virg. locum praedictum: Civitas est iuxt??? Pomptinas paludes dicta Atina, a morbis, qui Graece Α῎ται dicuntur, quos paludis vicinitas creat. Sane curiosum Grammaticum, ut haud raro alias, hic quoque se prodit Servius potius, quam Geographum; a Pomptinis enim paludibus longe abest Atina, apud ipsum Apenninum montem in edito, et, ut Silius ait, nivosô colle sita. Nuncvicus est Campaniae Felicis prope Melum amnem, ad radices Apennini. Baudrand. Est etiam Atina, vicus regni Neapolitani in provinc. Principatus citerioris, pene semidirutus. Idem.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”